MOLACUM vulgo MOLAC

MOLACUM vulgo MOLAC
MOLACUM vulgo MOLAC
castrum Galliae, unde illustri Familiae nomen, quae Rosmadeciae stirpis ramus est. In qua cum a Rivalone Equite A. C. 1191. series continua ostendi possit, ex posteris eius Iohannes III. Dominus de Rosmadec, mortuus A. C. 1515. duos reliquit filios, quorum minor natu Iohannes Dominos du Plessis, nunc quoque superstites, sevit: Maiorautem frater Alanus Baro de Molac. iterum communis pater fuit Baronum de Gael, de S. Iovan, et de Compes, ex filio Claudio; inprimis autem, ex filio primogenito Tanaquile Marchionum de Rosmadec et Molac, Comite de Chapelles et de Crozon, quorum series sic habet. Iohannes III. praefatus, ex Iohanna (filia Alani Dni. de la Chappelle et Molac) genuit Alanum II. Dn. de Rosmadec. qui obiit A. C. 1560. Pater, ex Maria du Chastel, Tanaquilis Dni. de Rosmadec Baron. de Molac, defuncti A. C. 1574. Hôc et Margaretâ de Beais manoir (filia Iacobi de Beaumanoir Vicecomitis de Besso) genitus Sebastianus I. Marchio de Rosmadec, decessit A. C. 1613. relictô, ex Francisca Montmorancia (filia Francisci Montomorantii Dni de Hallot) Sebastianô II. Marchione de Rosmadec: qui, iunctâ sibi Renatâ de Kercoent Dna de Kergournadec, ex ea suscepit Sebastianum III. Marchionem dc Rosmadec (cuius uxor est Renata filia Ivonis de Budes Baronis de Sace, ducta A. C. 1655.) Bartholomaeum Renatum Comitem de Chapelles, (natum A. C. 1635.) Ludovicum. Corentinum (natum A. C. 1636.) Mariam Annam et Mariam Renatam. Phil. Iac. Spenerus Theatr. Nobilit. Europ. Part. 1. p. 154.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”